Hľadaný výraz: Mk 1,21-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat. 22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. 23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit 24 dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”. 25 Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”. 26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”. 28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.

1

mail   print   facebook   twitter